# here 14.24.1.37-40

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.37-14.24.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.24.1.37

ODENATUS
XV. 1 Nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei p. viribus sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. 2 Quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et [a] Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. 3 Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in postestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. 4 Postremo Ctesifonta usque Saporem et eius liberos persedutus captis consubinis, capta etiam magna praeda d orientem vertit, sperans, quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo interempto filium <eius> Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum, usurpante, ne et ipse posset occidi. 5 Composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus. 6 Iratos fuisse rei p. deos credo, qui interfecto Valeriano noluerint Odenatum reservare. 7 Ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semperinclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala, quae in se continent venatoriae voluptates. 8 Quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.
HERODES
XVI. 1 Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graec[i]ae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica. 2 Denique ingenio eius usus Odenatus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. 3 Et erat circa illum Zenobia novercali animo,qua re commendabiliorem patri eum fecerat. Neque plura sunt quae de Herode dicantur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
