Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.6-14.24.1.9
Greek and Roman Historians, here 14.24.1.6-9
Not analysed yet
POSTUMUS IUNIOR
IV. 1 De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quos a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium. 2 Fuit autem -quod solum memoratu dignum est -ita in declamationibus disertus, ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.
LOLLIANUS
V. 1 Huius rebellione in Gallia Post[h]umus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium. 2 Fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuiti minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit. 3 Interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque filium contulisset imperia. 4 Et Lollianus quidem nonnihilum rei p. profuit. Nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Postumus per septem annos in solo barbasico aedificaverat, quaeque interfecto Post[h]umo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in statum veterem reformavit. Deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est. 5 Ita Gallieno perdente rem p. in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, -nam de Mario nihil dicimus -adsertores Romani nominis extiterunt. 6 Quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas. 7 Qui si eo genere tunc evasissent, quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium. 8 Lolliani autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata: virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.