# here 14.24.1.69-70

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.69-14.24.1.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.24.1.69

VICTORIA
XXXI. 1 Non tam digna res erat, ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent, ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. 2 Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet. Insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem. 3 Cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma extat apud Treviros. 4 Quae quidem non diutius vixit. Nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. 5 Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur. Quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis singula quaeque narrarem, nasceretur indigna fastidia et ea, quae ferre lector non posset. 6 Nunc ad Claudium principem redeo. De quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singuli viro, ita ut de familia tam snacta et tam nobili saltim pauca referantur. 7 Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res p., duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta viri hoc volumine tenerentur. 8 Quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consultas atque hos volumini tuo volens addas, quos ergo, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aureliam his qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt, addere destinaveram. 9 Sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. 10 Habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas inplevit. Nemo in templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos [cum risu et ioco], tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent <cum risu et ioco> iactitare, posuisse. 11 Habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. 12 Titus enim et Censorinus <inseruntur>, quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab isdem militibus, a quibus purpura velati fuerant, interempti sunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
