# here 14.24.1.71-74

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Tyranni Triginta, lines 14.24.1.71-14.24.1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.24.1.71

TITUS
XXXII. 1 Docet Dexippus nec Herodianus tacet omnesque, qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum vero et a militibis coactum, ut plerique adserunt, imperasse atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum; imperasse autem dicitur mensibus sex. 2 Fuit hic vir de primis erga rem p. domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. 3 Alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum. 4 Nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur. 5 Huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. 6 Haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. 7 Longius mihi videor processisse quam res postulabat. Sed quid faciam? Scientia naturae facilitate verbosa est. 8 Quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei p. septem diebus dicitur imperasse.
CENSORINUS
XXXIII. 1 Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. 2 Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. 3 Cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis, a quibus fuactus fuerat, interemptus est. 4 Extat eius selpulchrum <circa Bononiam&gt:, in quo grandibus litteris [circa Bononiam] incisi sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum est: 5 "felix omnia, infelicissimus imperator". Extat eius familia Censorinorum nomine frequantata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petit; 6 extat etiam domus pulcherrima adiuncta gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibetur. 7 Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. 8 Da nunc cuivis libellum non tam diserte quam fideliter scriptum. Neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurgueo, ut respirandi non habeam facultatem.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
