# here 14.25.1.1-2

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.1-14.25.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.25.1.1

I. Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus est. De quo ego idcirco recusare non potui, quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro, quem te tringinta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victorianamque nunc detinet; 2 si quidem eo res processit, ut mulierum etiuam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. 3 Neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem <reliquit>, qui bellum Gothicum s[t]ua virtute confecit, qui manum publicis cladibus victor inposui, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publicis depulit qui si diutius in hac esset commoratus re p., Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset.
II. 1 Breve illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. 2 Quid enim in illo non mirabile? Quid non conspicuum? Quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? 3 In quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. 4 Doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri locuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum. 5 Quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisse, ut Tullius de Scipione sic loquitur [pro Milone], stupenda et mirabilis docet vita. 6 Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? Amavit parentes. Quid mirum? Amavit et fratres : iam potest dignum esse miraculo. Amavit propinquos : res nostris temporibus comparanda miraculo; invidit nulli, mal;os persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnavit, stultis quasi reglegenter indulsit. 7 Leges optimas dedit. 8 Talis in re p. fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligeret, emendatior senatus optaret.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
