# here 14.25.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.3-14.25.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.25.1.3

III. 1 In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, fecisse gratiosum. 2 Claudium principem loquor, cuius vita, probitas et omnia, quae in re p. gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit : 3 illi clypeus aureus vel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in Romana curia conlocatum est, ut etiam nunc videtur expressa thorace vultus eius. 4 Illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedem conlocavit. 5 Illi totius orbis iudicio in rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. 6 Ille, velut futurorum memor, gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, noo autem dicere Domitiani fuerant, propagavit. Ille bellum Gothicum brevi tempore inplvit. 7 Adulator igitur senatus, adulator populus R., adulatrices exterae gentes, adultatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem [aris ac templis] honoraverit.
IV. 1 Interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant : 2 nam cum esset nuntiatum VIIII. kal. Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt : 3 "Auguste Claudi, dii te praestent." Dictum sexagies. "Claudi Auguste, <te> principem aut qualis tu est, semper optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p. requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps." Dictum octogies. 4 "Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera." Dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit." Dictum septies.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
