# here 14.25.1.5-6

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Claudius, lines 14.25.1.5-14.25.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.25.1.5

V. 1 Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei p. fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus iudicavit. 2 His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere". 3 Denique iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolum dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. 4 Nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui." 5 Magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.
VI. 1 Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus [triginta], illi Gothi, qui evaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emiti non siverat, ne [qu]id fieret, quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverant praedas. 2 Denique Scytharum diversi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inrup[uen]erunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, 3 sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. 4 Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere. 5 Dicat nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda viginti milia armatorum fuerunt. 6 Adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
