# here 14.26.1.16-17

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.16-14.26.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.16

VIII. 1 Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi Valeriani de Aureliani principe scriptam. Ad verbum, ut decebat, inserui. 2 "Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. Ne tu id iustius iudicabis, si bene scieris, quantae sit Aurelianus severitatis: 3 nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. 4 Testor autem omnes deos me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius [si quid] ille fecisset, cumut est natura pronus ad ludicralevius cogitaret." 5 Haec epistula indicat, quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.
IX. 1 Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes illius continet. Quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam illi Romam venienti slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae: 2 "Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo maiora defferre compendia, quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendatdebet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum -, sed facit rigor publicus, ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. 3 Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p, communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera. 4 Quid enim in illo non clarum? Quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni toti[u]s exempli. Et tamen nihil praeterea possum addere tanto viro ad muneris gratiam<non> patitur sobrie et bene geranda res p. 6 Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro ad[f]iciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundo sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae ponda triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminios sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est. 7 Sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. Reliqua per praefectos aerarii praebebuntur."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
