Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.18-14.26.1.19
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.18-19
Not analysed yet
X. 1 Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nil recusat. 2 Habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in templo Solis, quem valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limitem restitueret, praedam militibus daret, Thrachias bubus, equis, mancipiis captis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret, 3 tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. Quare eum statuit adrogare.
XI. 1 Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. Epistula Valeriani ad Aurelianum: "Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate cinferrem; nunc te cum <non meliorem> requirere potuissem, suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. 2 Fac, quidquid potes. Multa non dico: in tua erit potestate militiae magisterium. 3 Habes sagittarios Ityraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quinquaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; 4 habes legionem tertiam Felicem et equites catafractarios octingentos. Tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Carioviscus. 5 Commeatus a praefectis necessarius in opmnibus castris est constitutus. 6 Tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere, ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea, ubi carrago sit hostium, et vere scire, quanti qualesque sint, ut non in vanum aut annona consum[m]atur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. 7 Ego de te tantum deo favente spero, quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res p. ; neque enim minor est, in cuius locum vicemque te legi. 8 Consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. 9 Levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re p. viventes pauperes sunt, et nullorum magis." 10 His quoque litteris indicatur, quantus fuerit Aurelianus; et re vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit, qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit.