# here 14.26.1.20-22

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.20-14.26.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.20

XII. 1 Litterae de consulatu: "Valeriano, cui consulatum detulimus ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum. 2 Convivium autem publicum edi iubebis senatoribus equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor." 3 Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem pertinerent, 4 quaeso, ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholi, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:
XIII. 1 Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praet., Quinto Ancario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpi[ci]o Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis Valerianus Augustus dixit: 2"gratias tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum potestate liberasti. Abundamus per te praeda, abundamus gloria et his omnibus, quibus Romana felicitas crescit. 3 Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. 4 Nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere."
XIV. 1 Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: 2 "et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res p. et conscientia mea. 3 At tu plus fecisti. Ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. Dii faciant et deus Sol lt;in>victus, ut et senatus de me sic iudicet." 4 Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est: 5 "apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. 6 Hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quos Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quam mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. 7 Iube igitur, ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
