Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.23-14.26.1.25
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.23-25
Not analysed yet
XV. 1 Longum est cuncta pertexere. Nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta. 2 Memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Valeriano, ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto. 3 Et quoniam superius epistolam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam, eloquendum putavi: 4 vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo editum, ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. 5 Factum est enim, ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. 6 Perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. Sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquimus.
XVI. 1 His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem. 2 Hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. 3 Sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. 4 Illud tamen constat omne contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.
XVII. 1 Extat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: 2 "Flavius Claudius [Valeriano] Aureliano suo salutem. Expetit a te munus solitum nostra res p. :adgredere. Quid moraris? Tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. Eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt. 3 Omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos totumque limitem in tua potestate constituo: solitam en nobis [a]ede virtutem. Tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. 4 Ego aliis occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo. Misi sane equos decem, loricas duas et cetera, quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit." 5 Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem p. in integrum reddidit atque ipse statim, ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.