# here 14.26.1.36-38

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.36-14.26.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.36

XXVIII. 1 His acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit neque quicquam vir fortis reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incuratum. 2 Nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armaniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem potentissimam vicit. 3 Victa igitur Zenobia cum fugeret cameliis, quos dromedas vocitant, atque in Aureliani potestatem deducta. 4 Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior atque insolentior egit ea, quae ratio temporis postulabat. 5 Tunc illatae vestes, quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et t[h]iarae, tunc genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.
XXIX. 1 De qua pauca saltem libet dicere. Meministis enim fuisse in templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. 2 Hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens: "Sume purpuram, qualis apud nos est." 3 Sed hoc falsum fuit. Nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisiverunt tale genus purpurae nec tamen invenire potuerunt. Dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.
XXX. 1 Sed [sed] ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. 2 Sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulieremreservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui. 3 Grave inter eos, qui caesi sunt, de Longino filosofo fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur. Quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. 4 Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus redit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco fertur: "superest, p. c., ut me etiam Carpiaclum vocetis." 5 Carpisclum enim genus calciamenti esse satis notum est. <Quod> cognomen [quod] deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armenicus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
