# here 14.26.1.4-5

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.4-14.26.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.4

IV. 1 Atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. 2 Matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis (i)nvi<cti> in vico eo, in quo habitabant parentes, fuisse dicit. 3 Habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem: "en imperatoris patrem." Ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. 4 Idem dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse. 5 His accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator optulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. 6 Addit etiam illud, quod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. 7 Idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et in alio coronam.
V. 1 Multa superflua in eodem legisse <me> memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano ex[s]isse purpureas, odoris rosei, floris aurei. 2 Fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii. 3 Nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum,quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. 4 Et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit. Sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. 5 Data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum,in qua insculptus erat Sol eo habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater eius fuerat sacerdos. 6 Donatus eidem etiam elefantus praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque omnium privatus Aurelianus elefanti dominus fuit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
