# here 14.26.1.50-51

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.50-14.26.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.50

XLII. 1 Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. 2 Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. 3 Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos extitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint ? Nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. 4 Sed in his optimi ipse Augustus, Fl(avius) Vespasianum, Fl(avius) Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum, enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. 5 Vides, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dicxtum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. 6 At contra quae series malorum ? Ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque illam inconditae multitudinis faecem ? Tametsi D[a]ecios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.
XLIII. 1 Et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat: iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia , amici praeterea inprobi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. 2 Sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. 3 Colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt, quid probandum sit. 4 Imperator, qui domi clausus est, vera non novit. Cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p., Quos debeat optinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus venditur imnperator. 5 Haec Diocletiani verba sunt, quaae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
