Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.52-14.26.1.54
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.52-54
Not analysed yet
XLIV. 1 Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponuntm idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. 2 Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem. Nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. 3 Mirabile fortasse videtur quod conpertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. 4 Docebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Dryadas sciscitantem, utrum apud eius posteroa imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re p. nomen quam Claudii posterorum futurum. 5 Et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam,quae a Dryadibus pronuntiata sit, pervenire. Quod idcirco ego in Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.
XLV. 1 Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae atque anabolicas species aeternas constituit. 2 Thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidio[e}ris copia illic deesset. Forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit. In quo postea praetorium publicum constitutum est. 3 Amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. 4 Vestem holosericam neque ipse in vestiario suo hubuit neque alteri utendam dedit. 5 Et cum ab eo uxor sua peteret, ut tunicopallio blatteo serico uteretur, ille respondit: "absit ut auro fila pensentur." Libra enim auri tunc libra serici fuit.
XLVI. 1 Habuit in animo, ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filiorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. 2 Idem dederat facultatem, ut aureis, qui vellent, et vasis uterentur et poculis. 3 Dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent. 4 Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent, ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. 5 Ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. 6 Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.