# here 14.26.1.55-56

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.55-14.26.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.26.1.55

XLVII. 1 Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur: 2 "Aurelianus Augustus Fl(avio) Arabiano praefecto annonae. Inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem p. iuvimus, nihil mihi est magnificentius, quam quod additamento unciae omne[m] annonarum urbicarum genus iuvi. 3 Quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberina extruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, diis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. 4 Nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae dispositiones in irritum veniant. Neque enim p. R. saturo quicquam potest esse laetius."
XLVIII. 1 Statuerat et vinum gratuitum p. R. dare, ut, quem ad modum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. 2 Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac silvosi. Statuerat igitur dominis, locorum incultorum qui tamen vellent, gratis dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum p. R. concederet. Facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. 3 Sed multi dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a praef. Praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: "si et vinum p. R. damus, superest, ut et pullos et anseres demus". 4 Argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. 5 Sciendum tamen congiara illum ter dedisse, donasse etiam p. R. tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum primum donasse oraria p. R. quibus uteretur populus ad favorem.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
