Latin
Scriptores Historiae Augustae, Divus Aurelianus, lines 14.26.1.6-14.26.1.15
Greek and Roman Historians, here 14.26.1.6-15
Not analysed yet
VI. 1 Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. 2 Nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat "manu ad ferrum", ut si forte quaereretur, quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad ferrum" atque cognosceretur. 3 Privatim huius multa extant egregia facinora. Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit. 4 Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas <in> Aurelianum tales {componerent}, quibus diebus festis militariter saltitarent:
5 Mille mille mille decollavimus.
Unus homo! mille decollavimus.
Mille bibat qui mille occidit.
Tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.
6 Haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda esse non credidi.
VII. 1 Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. 2 Unde iterum de eo facta est cantilena:
Mille Sarmates, mille Francos semel et semel occidimus,
mille Persas quaerimus.
3 Hic autem [ut supra] militibus ita timori fuit, ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. 4 Solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. 5 Huius epistola militaris est ad vicarium suum data huius modi: "si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium habeant. 6 Arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in balteo, non in popina habeat. 7 Torquem, brachialem, anulum adponat. Equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. 8 Alter alteri quasi &l; tdom>in<o>, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet."