# here 14.27.1.10-11

Greek and Roman Historians, here, 14.27.1.10 to 14.27.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.10

X. 1 Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. togis et tunicis isdem est usus quibus privatus. 2 meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit. thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. 3 Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit. ne[c] lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in evicos archi<i>s iussit et in bybliothecis poni. 4 <h>olosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit. 5 columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio. possessiones, quas in Mauritania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit. 6 argentum mensale[m], quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. 7 servos urbanos onmes manu misit utri<u>sque sexus, intra centum tamen ne Canini[m]am transire videretur. XI. 1 lpse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intr<a h>eminam. 2 convivium vero unius galli[ca]nacei, ita ut <s>inciput adderet et ova. prae [h]om[i]nibus holeribus adfatim ministratis lactucis inpatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat. amariores cibos adpetivit. 3 balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute. vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus. panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus conditum. 4 fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. 5 mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. fasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit. hostias suas semper domum revocavit isdemque suos vesci iussit. 6 uxorem gemmis uti non est passus. auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur, ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret. 7 multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere. quodsi quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit. 8 legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam nocte<m> intermisit, qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
