# here 14.27.1.12-15

Greek and Roman Historians, here, 14.27.1.12 to 14.27.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.12

XII. 1 Nec tacendum est et frequenter intimandum tantam senatus laetitiam fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset, ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe[n] promitteretur, singuli[s] denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes socii omnesque nationes in antiquum statum re[d]disse rem p. ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pace<m> ac bella senatu auctore tractanda. 2 ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut aestimo, perlegendas. XIII. 1 Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes, qui Aurelianum occiderant, interimere[n]t, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. 2 et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute[o] conp[e]ressit. 3 ipsi autem Mae<o>tidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris, si necessitas postularet. 4 M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum <gesserit quam quemadmodum> ceperit consulatum: at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter brevitatem temporum nihil magnum. 5 interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit. tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. 6 hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus <in> imperio successit, de quo pauca ponenda sunt. XIV. (Flor. 1) 1 Hic frater Taciti[s] germanu<s> fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esse<t> imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori c<o>episset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret. 2 denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; 3 tantus autem Probus fuit in[te] re militari, ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse p. R. adclamationibus peteret. 4 fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usque<qua>que. nam effusionem in eo frater frugi reprehendit, e<t> haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. 5 Duo igitur principes una extiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum. [post interregnum principes nuncupati.]

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
