Latin
14.27.1.16 to 14.27.1.17
Greek and Roman Historians, here 14.27.1.16-17
Not analysed yet
XV. (2) 1 Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotafia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt, ut membratim iaceant dissipatae. 2 quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et [h]Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. 3 futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati[s] statuisque confractis post annos mille. 4 non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, quia, si post centum annos praedicerent, forte possent eorum depr[a]ehendi mendacia . . . . . . pollicentes, cum vix remanere talis possit historia. 5 ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi, ne quis me legens legisse non crederet. XVI. (3) 1 Tacitus congiarium p. R. intra sex menses vix dedit. 2 imago eius posita est in Quintiliorum in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel clamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu. 3 de qua quidam epigrammatarius ita allusit, ut diceret: 'non agnosco senem armatum, non clamydatum' inter cetera, 'sed agnosco togatum.' 4 et Floriani liberi et Taciti multi extiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum expectantes. in quos multa epigrammata {scripta sunt}, qui<bus> iocati sunt aruspices imperium pollicentes. 5 Haec sunt, quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comper[r]isse <me> memini. 6 nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi, foris {que} conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro, Claudioque praeferendus, nisi quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iunc<tim> fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, dele[c]tis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus extiterunt, de quo dictum est <dignum esse>, ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet. 7 haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelib[er]anda, ne dies, <h>ora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. 8 nunc quoniam interim meo studio {satisfeci, claudam istud volumen} satis factum arbitrans studio et cupiditati meae.