# here 14.27.1.18-19

Greek and Roman Historians, here, 14.27.1.18 to 14.27.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.18

XVII. (4) 1 Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani tensis membris exclamavit: 'tacita purpura, tacita purpura', idque septimo. quod quidem postea om<i>ni deputatum est. 2 vinum, quo libaturus <Ta>citus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. 3 vitis, qu<a>e uvas Aminnias albas fereba[n]t, eo anno, quo ille imperium meruit, <pur>purascere ...... plurima purpurea facta sunt. 4 mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum {subito} disruptis ianuis se aperuit. matris umbra se[m] per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. 5 imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reseruemus. XVIII. (5) 1 Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. 2 epistulae publicae: 'senatus amplissimus curi<a>e Carthaginensi salutem dicit. quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei p. orbique Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. 3 ad nos igitur referte, quae magna sunt. omnis provocatio prae<fecti> urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. 4 in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.' 5 alia epistula: 'se[r]natus amplissimus curiae Trevirorum. ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos credimus. creandi[s] principis iudicium ad senatum redit, simul etiam praefectur<a>e urbanae appellatio universa decreta est.' 6 eodem modo scriptum est Antioc<h>ensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
