Latin
Scriptores Historiae Augustae, Tacitus
Greek and Roman Historians, here 14.27.1.20
Not analysed yet
XIX. (6) 1 Privatae autem epistulae haec fuerunt: 'Autronio lusto patri Autronius Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatu<i> amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi ordinis creverit, ut rever<s>a<e> in antiquum statum rei p. nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. 2 fac igitur ut convalescas, curiae interfuturus antiqu<a>e. nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum.' 3 item alia: 'Claudius Sapilianus Cereio M<a>eciano patruo salutem. opti<nui>mus, pater sancte, quod semper optavimus: in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis sunt potestates. 4 gratias exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis, quam semper habuimus potestatem. 5 abice Ba[t]ianos Puteolanosque secessus, da te urbi, da {te }curiae. floret Roma, floret tota res p. ; imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus facere. dictum sapienti sat est.' 6 Longum est omnes epistulas c[u]onectere, quas repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea esse laetitia elatos, ut in domibus suis omnes albas hostias c<a>ederent, imagines frequenter aperi<r>ent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeb[en]erent, antiquitatem sibi redditam crederent.