# here 14.27.1.3-5

Greek and Roman Historians, here, 14.27.1.3 to 14.27.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.3

III. 1 Interest tamen, ut sciatur, quemadmodum Tacitus imperator sit creatus: 2 Die VII. kal. Oct(o)b. cum in curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: 3 'referemus ad vos, p. c., quod saepe rettulimus: imperator est deligendus, <cum> exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas. 4 nam limitem Transrenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes. 5 iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum, ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. 6 quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? 7 quare agite, p. c., et principem dicite. aut accipiet enim exercitus, quem elegeritis, aut, si refutaverit, alterum faciet.' IV. 1 post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet dicere[t], omnis senatus adclamavit: 2 'Tacite Auguste, di[us] te serve<n>t. te diligimus, te principem facimus, tibi curam rei p. orbisque mandamus. 3 suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci, tuae vitae, tuae mentis est, quod mereris. princeps senatus recte Augustus creatur, prim<a>e sententiae vir recte imperator creatur. 4 ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque sit, diu privatus fuisti: scis, quem ad modum debeas imperare, qui alios principes pertulisti; scis, quem ad modum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti.' 5 at ille: 'miror, p. c., vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem, facere. 6 en membra, quae iaculari valeant, quae <h>astile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus. 7 videte diligentius, quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis? 8 videte, ne et rei p. non eum, quem velitis, principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat, quod me unanimiter delegistis.' V. 1 post haec adclamationes senatus haec fuerunt: 'et Traianus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et Hadrianus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et Antoninus ad imperium senex venit.' dixerunt decies. 'et tu legisti: incanaque menta regis Romani.' dixerunt decies. 'ecquis melius quam senex imperat?' dixerunt decies. 'imperatorem te, non militem facimus.' dixerunt vicies. 2 'tu iube, milites pugnent.' dixerunt tricies. 'habes prudentiam et bonum fratrem.' dixerunt decies. 'Severus dixit caput imperare, non pedes.' dixerunt tricies. 'animum tuum, non corpus eligimus.' dixerunt vicies. 'Tacite Auguste, di te servent!' deinde 'omnes, {omnes, omnes}'. 3 interrogatus praeterea, qui post Tacitum sedebat senator consularis, Maecius Faltonius Nic[h]omac<h>us in haec verba disseruit:

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
