# here 14.27.1.6-7

Greek and Roman Historians, here, 14.27.1.6 to 14.27.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.27.1.6

VI. 1 'Semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei p. magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata sapientia est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia est. 2 seniorem principem fecimus et virum, qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil prae<pro>perum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p. iubeat, auguranda sunt. 3 scit enim, qualem sibi principem semper optaverit, nec potes<t> aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. 4 enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt. 5 dii avertant principes pueros et patres patriae dici inpuberes et quibus ad suscribendum magistri litterari manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. 6 quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid sit res p., nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. 7 sed quo[d] diutius, p. c., protrahor? magis gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa iteremus, quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. 8 gratias igitur diis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p., teque, Tacite Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi patria legibus<que> deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem p. patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas. 9 quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem p. magis amare quam filios.' VII. 1 Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est: 'omnes, omnes.' 2 Inde itum ad campum Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef. urbis <A>elius Cesettianus sic loquutus est: 3 'vos sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercitu<u>m senatus elegit: Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem p., nunc <a>diu<v>et iussis atque consultis.' 4 adclamatum est a populo: 'felicissime Tacite Auguste, dii te servent', et reliqua quae solent dici. 5 Hoc loco tacendum non est plerosque <in> litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum: verum est nec dissimulare possum. 6 nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. 7 sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret imperium.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
