Latin
14.27.1.8 to 14.27.1.9
Greek and Roman Historians, here 14.27.1.8-9
Not analysed yet
VIII. 1 ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. 2 nam diu haec senatus consulta, quae ad principes pertineba<n>t, in libris elephantinis scribebantur. 3 Inde ad exercitus profectus. ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetori in haec verba disseruit: 4 'dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite.' 5 post hoc Tacitus Augustus dixit: 'et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at sal[u]tem vobis atque imperatore digna consilia.' IX. 1 Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: 'ita mihi liceat, p. c. ,sic imperium regere, ut a vo[li]bis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi. ve<st>rum est igitur ea iubere atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.' 2 in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in curia[m], item in templo Solis, item in foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae. 3 in eadem oratione cavit, ut, si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. 4 in eadem oratione cavit, ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem. 5 addidit, ut Aurelianum omnes pictum haberent. divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis et Parilibus et kalendis lanuariis et Votis libamina ponerentur. 6 in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundi<ni>a suffectorum consulum clauserat. Dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat. fertur denique dixisse: 'scit senatus quem principem fecerit.'