# here 14.28.1.15-16

Greek and Roman Historians, here, 14.28.1.15 to 14.28.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.28.1.15

XV. 1 Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: 'ago diis inmortalibus gratias, p. c., quia vestra in me iudicia conprobarunt. 2 subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serviunt et contra interiores gentes militant. 3 supplicationes igitur vestro more decernite. nam et quadri<n>genta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septu<a>ginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindicat<a>e et omnes penitus Galliae liberatae. 4 coronas, quas mihi optulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, p. c., clementiae dedicavi. [as]eas Iovi Optimo Maximo ceterisque diis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. 5 praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior, quam fuera[n]t ante direpta. 6 arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea. quid plura? illis sola relinquimus sola, nos eorum omnia possidemus. 7 volueramus, p. c., Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostro<s> uberius secundarit exercitus.' XVI. 1 Post haec Illyricum petit. priusquam veniret, R<a>etias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris reli<n>queret. 2 in Illyrico Sarmatas ceterasque gentes ita con<tu>dit, ut prope sine bello cuncta reciperet, quae illi diripuerant. 3 tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. 4 his gestis orientem petit atque {in} itinere potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. 5 barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit: 'facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.' 6 veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare <um>quam discerent.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
