# here 14.28.1.24

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, Probus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.28.1.24

XXIV. 1 Posteri Probi vel odio <vel> invidiae [vel] timore Romanam re<m p.> fugerunt et in Italia circa Veronam ac B<e>nacum et Larium atque in his regionibus larem locaverunt. 2 sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine i[e]cta esset, ita ut eius praetexta colores mutaret, aruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. 3 sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere, non modum. 4 Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus. et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus quam populus inhorruit; 5 metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metueba<n>t heredem. 6 Hae<c> sunt, quae de Pro<bi> {vita} cognovimus vel quae digna memoratu[i] aestimavimus. 7 nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus. 8 non enim dignum fuit, ut quadrig<a>e tyrannorum bono principi miscerentur. post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum lib<e>ris.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
