# here 14.28.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.28.1.3 to 14.28.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.28.1.3

III. 1 Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimus virtutibus claruit. 2 Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia derelictis. 3 multi dicunt Probum Claudi propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus. 4 unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. 5 adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope inberbis acciperet. 6 extat epistula Valeriani ad GaIlienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. 7 ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset. IV. 1 epistula Valeriani: 'Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto. et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohor<ti>bus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis Syr[i]us mancipavit. 2 te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant.' 3 alia epistula de eodem ad praef. praet. cum salario: 'Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praef. praet. mireris fortassis, quod ego inberbem tribunum fecerim con<tra> s<en>tentiam divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas: 4 e<s>t adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen. 5 huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, inte[g]rulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos decem milia; 6 item in salario diurno bubulae pondo..., porcina<e> pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum Iarido, pabul<i>, ac<et>i, s[o]alis, olerum, lignorum quantum sat est. 7 hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi iubebis.'

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
