# here 14.28.1.7-8

Greek and Roman Historians, here, 14.28.1.7 to 14.28.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.28.1.7

VII. 1 iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offer<r>etur imperium, debere Probum principem fieri. sed ego senatus consultum ipsum non inveni. 2 Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: 3 'Tacitus Augustus Probo. me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate[m]. attamen sciendum tibi est <t>uis nunc umeris magis incubuisse rem p., qui et quantus si<s>, omnes novimus, scit senatus. adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem p(ublicam). 4 nos tibi decreto totius orientis ducatu[s] salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.' 5 Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit: 'te manet Capitolina palmata.' sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur. VIII. 1 Amor militum erga Probum ingens semper fuit, neque enim umquam ille passus est peccare militem. ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit. 2 ille singulos manipu<los> adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit, ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. 3 quin etiam cum de praedato, siv<e> ex Alanis sive ex a<li>qua alia gente incertum est, reppertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale[m] animal sibimet servaturum, iam primum dixit: 'fugitivo militi potius, quam forti hic equu<s> convenit.' 4 deinde in urnam milites iussit <nomen suum> mittere, ut aliqui eum sorte ductus accipere<t>. 5 et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit, ut qui primum <emergeret, ei> Probo nomen existeret, cum ipsius Pro<bi> ducis nomen missum non esset. 6 sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defendere<t>, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. 7 tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exiera<n>t, id volentibus.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
