# here 14.28.1.9-10

Greek and Roman Historians, here, 14.28.1.9 to 14.28.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.28.1.9

IX. 1 Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit ea<n>demque a rebellionibus vindicavit. 2 pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingent<i> honoravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos pedes terra elatum per milites, quos otiosos esse numquam est passus. 3 exta<n>t apud Aegyptum eius opera, quae per milites st<r>uxit, in plurimis civitatibus. in Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit. 4 pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit. 5 pugnavit etiam contra Palmyrenos Odenati et Cleopatr<a>e partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur, sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit. X. 1 Cum igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnis orientalis exercitus eundem imperatorem fecerunt. 2 non in [a]e[gy]pta[m] neque inelegans fabula est scire, quem ad modum imperium Probus sumpserit: 3 cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret. 4 sed cum inter milites sermo esset, quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est: 'Probe Auguste, {dii te} servent!' 5 deinde concursus et c<a>espiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam paIlio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad Palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: 'non vobis expedit milites, non mecum bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.' 6 Prima eius epistula data ad Capitonem praef. praet. talis fuit: 'imperium numquam optavi et invitus accepi. deponere mihi rem invidiosissimam non licet. 7 agenda est persona, quam mihi miles inposui<t>. te quaeso, Capito, ita mecum salva re[s] p. perfruaris, annona<m> et commeatus et, quicquid necessarium est ubique, militi[s] pares. ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.' 8 Cognito itaque, quod imperaret Probus, milites Florianum, qui quasi hereditarium {arripuerat imperium}, interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare, quam Probum. 9 ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
