# here 14.29.1.10-13

Greek and Roman Historians, here, 14.29.1.10 to 14.29.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.29.1.10

X. 1 Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: 'nescitis, amici, quid mali sit imperare. 2 gladii s<a>eta pendente[bu]s cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non i[n]ter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. 3 adde, quod omnis aetas in imperio reprehenditur: senex est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: <ard>et furore. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui <cum> me <ae>mulum esse cupitis, cui libens c[a]edo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non potero.' 4 Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa r<h>e[c]tori[o] operam dederat, Romae frequentavera[n]t pergula<s> magistrales. XI. 1 Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum, qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum [h]is longe alius sit et [a] Probo paene nolent<e> sit occisus. 2 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. 3 obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus miserat, invito Probo esse iugulatum. 4 Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae sunt dicenda, redeamus. XII. 1 Proculo patria Albinga[t]uni fuere, positi in Alpibus maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas abduxerat, satis dives. 2 fertur denique eo tempore, quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. 3 huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. 4 filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperio. 5 homo, quod negari non potest ........ e idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis Iegionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. 6 et quoniam minima quaeque iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est, quod et ipse gloriatur in quadam sua [a]epistola, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: 7 'Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex <S>armatia virgines cepi. ex his una nocte decem in<i>vi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.'  8 gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate co<nc>al<l>escat.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
