# here 14.29.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.29.1.3 to 14.29.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.29.1.3

III. 1 Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limi[li]tis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. 2 de huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum in<s>tr[od]uxisse perhibetur et tantum habuisse de c<h>artis, ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. 3 idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotia<to>rias saepe misit. 4 ipse quoque [ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere ad<d>itis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus, et gemmatus sederet cum specie praetext<a>e ponendus in templo Solis, Appenninis sortibus ad[d]itis, quem appellari voluerat lovem Consulem vel Consulentem. 5 sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur. <quam>, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. 6 ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur <et> pretium. IV. 1 Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. 2 vini non multum bibit, aqu<a>e plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. 3 nam et incudem superpositam pectori constanter aliis [s]tu<n>dentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando e[i]um temptare voluisse<n>t. 4 nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, s[a]itu<l>as duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret: 'quare non faeces bibisti?', respondit ille: 'stulte, terra non bibitur.' levia persequimur, cum maiora dicenda sint.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
