Latin
14.3.1.1 to 14.3.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.3.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum genuse Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, 2 avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, 3 pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, 4 avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset, 5 soror uterina Iulia Fadilla, 6 vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, 7 filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. 8 Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kl. Oct. FL. Domitiano XII et Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori in Aurelia, ubi postea palatium extruxit, cuius hodieque reliquiae manent. 9 Pueritiam egit cum avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est. II. 1 Fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia, 2 in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia conparatur. 3 Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessiiam aetatem manu praesente senatu levaret ((quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat)) 4 vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, 5 vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque inmensos honores decrevit, 6 vel quod, cum se Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, 7 vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. 8 Idem fenus trientarium, hoc est minimis usuris exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret. 9 Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. 10 Hic in omni vita sua privata in agris frrequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus fuit. 11 Ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam, in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.