# here 14.3.1.11-12

Greek and Roman Historians, here, 14.3.1.11 to 14.3.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.3.1.11

XI. 1. Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt ; si quidem libertis suis severissime usus est. 2 Amavit histrionum artes. Piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone. Vindemias privati modo cum amicis agebat. 3 Rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit. Orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit. 4 Convivia cum amicis et privata communicavit et publica 5 nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. 6 Cum sibi et filiis honores peteret, omnia quasi privatus fecit. 7 Frequentavit et ipse amicorum suorum convivia. 8 Inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est, quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset : "cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto", patienter tulit. Cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit. XII. 1 Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio, Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diaboleno. 2 Seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. 3 Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Sumptum muneribus gladiatoriis instituit. Vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. Omnium, qua gessit, et in senatu et per edicta rationem reddidit. 4 Perit anno septuagesimo, sed quasi adulescens desideratus est. Mors autem eius talis fuisse narratur : cum Alpinum caseum incena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est. 5 Tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni solebat, tansferri ad eum iussit, 6 signum tum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. 7 Alienatus in febri nihil aliud quam de re p. et de his regibus, quibus irascebatur, loquutus est. 8 Privatum patrimonium filiae reliquit. Testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
