# here 14.3.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.3.1.3 to 14.3.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.3.1.3

III. 1 Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum. nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est "Auguste, dii te servent". 2 Proconsulatum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. 3 In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cum sacerdos femina Trallis ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit "ave pro consule", sed "ave imperator". 4 Cysici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est. 5 Et post consulatum in virdiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta suntet statuas eius in omni Etruria examen apium replevitet somnio saepe monitus est penatibus suis Hadriani simulacrum inserere. 6 Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit. 7 De huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. 8 Post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens dixit de omnibus, quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens. IV. 1 Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; 2 eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. 3 Quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. 4 Ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet. 5 Adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur, ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Aelii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus. 6 Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agens, quodde se ita sensisset Hadrianus. 7 Factusque est patri et in imperio proconsulari et in tribunicia potestate collega. 8 Huius primum hoc fertur, quod, cum ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit : "stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud, quod habuimus ante, perdidimus." 9 Congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quae pater promiserat. 10 Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
