# here 14.3.1.9-10

Greek and Roman Historians, here, 14.3.1.9 to 14.3.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.3.1.9

IX. 1. Adversa eius temporibus haec provenerunt : fames, de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit. 2 Et Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. 3 Fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus estet biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. 4 Visus est in Arabiam iubatus anguis maior solitis, qui se acauda medium comedit. Lues etiam in Arabia fuit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. 5 Quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praeberunt. 6 Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit. 7 Causas regales terminavit. Sellam regiam Parthorum regi repetenti quam Traianus ceperat, pernegavit. 8 Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito inter ipsum et Eupatorem negotio remisit. 9 Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque addandos Olbiopolitis obsides vicit. 10 Tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere. X. 1 Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. 2 Nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. 3 Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit. 4 Cum Apollonium, quem e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset "non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum", risit eum dicens : "facilius fuit Apollonio a Calchide Romam venire quam a domo sua in palatium." cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit. 5 Inter argumenta pietatis eius et hoc habetur, quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit : "permittite", inquit, "illi, ut homo sit. Neque enim vel philosophia vel imperium tollit affectus." 6 Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit. 7 Si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, ut illi provincialibus redderent, quod parentes acceperant. 8 Ad indulgentias pronissimus fuit. 9 Edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocero(n)tes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones una missione edidit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
