# here 14.30.1.18-19

Greek and Roman Historians, here, 14.30.1.18 to 14.30.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.30.1.18

XVI. 1 Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus ret<t>ulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. 2 hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia[e], Illyrico, Hispani<i>s ac Brittanni<i>s et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti foeditate 3 maculavit, amicos optimos quosque releg<av>it, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. 4 praef. praetorii, quem habebat, occidit; 5 in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stup<ro>rum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. 6 invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. 7 vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis pleri<s>que praegnatibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. 8 fastidium suscribendi tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridi[a]e iocabatur, ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene, suam imitaretur manum. XVII. 1 Habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est, balteo[m] etiam saepe gemmato[m]. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. 2 praef(ectis) numquam, <numquam> consulibus obviam processit. hominibus inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. 3 centum libras avium, centum piscium, mill[a]e divers<a>e carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit. rosis Mediola<nen>sibus et triclinia et cubicula stravit. 4 balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus. 5 cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esse<t> pertepi<d>a, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur: 'aquam mihi muliebrem praepara<s>tis.' atque hoc eius clarissimum dictum effertur. 6 audiebat pater eius, quae ille faceret, et clamabat: 'non est meus.' statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere. 7 longum est, si de eius luxuria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad t<a>edium gestorum eius universa dicentem.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
