# here 14.30.1.20-21

Greek and Roman Historians, here, 14.30.1.20 to 14.30.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.30.1.20

XVIII. 1 Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia, et <s>celera edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pi[a]etatis suorum mor<t>ibus absolutus. 2 nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit. 3 Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes <dii> dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate[m] deleret alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. 4 quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem p. se<n>tientes, [s]per<r>everent<es> Romani senatus, moderati, populi amici, <per>san<c>ti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. 5 quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius qui, Diocletiano ab [a]epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a me re<m> tan[ta]tam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine repr[a]ehensione dicatur. XIX. 1 Memorabile[m] maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. 2 nam et neurobaten, qui velut in ventis cot<h>urnatus ferretur, exhibuit et toec<h>obaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum, etiam pyt<h>aulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentio rem reddidit. 3 mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo duIcius nihil est. exhibuit Cyclope[m]a. do[r]natum est Gr<a>ecis artificibus et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
