# here 14.30.1.22-23

Greek and Roman Historians, here, 14.30.1.22 to 14.30.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.30.1.22

XX. 1 Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. 2 Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus [a]editionem Cari laudaret dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium: 'ergo', inquit, 'bene risus est in imperio suo Carus.' 3 denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret, ludos, parcissime [a]usus {est} libertate, dicens castiores esse oportere ludos specta<n>te censore[m]. 4 Legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. 5 inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyriant<h>ino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Mes<s>al<a>e nomen uxoris. iam quid lineas petitas, Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? 6 donati sunt <ab> Atrabati[ti]s birri petiti, donati birri Canusini, Afri[n]cani, opes, in scaena n<on> prius visae. XXI. 1 Et haec quidem idcirco ego in litteras ret<t>uli, quod futuros editores pudore tangeret ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent. 2 Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut s<a>ep[a]e dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipu[a]e agens, ut, si quis eloque<n>s vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. 3 te quaeso, sis contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
