Latin
14.30.1.3 to 14.30.1.4
Greek and Roman Historians, here 14.30.1.3-4
Not analysed yet
III. 1 Crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adfecta discordiis extenuato felic<it>atis sensu usque ad Augustum bellis civilibus, adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita. 2 tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones, per Vespasianum extulit caput. 3 nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi v[a]ecordia et crudelitate lacerata est. 4 nihil post haec praeter Severi diligentiam usque {ad} Alexandrum Mam<a>eae sensit bonum. 5 longum est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. 6 invidit Claudio longi<n>quitatem imperii amans vari[a]etatum prope et semper inimica, fortuna iustitiae. 7 sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea, quae sunt in publicis actibus, eventuum vari[a]etate mutentur. 8 sed quorsum talibus qu[a]erellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reli[n]quisset heredem. IV. 1 Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam, [ae]quae illa vera si[n]t. 2 Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis parentibus fuisse contendit. 3 sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. 4 in ephemeride quadam legisse <me> memini Carum Mediolanensem fuisse, sed a<l>bo curia<e> Aquil<e>iensis civitatis insertum. 5 ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consul[a]e ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. 6 [a]epistula Cari: 'Marc[li]us Aurelius <Carus> pro consul[a]e Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem publicam delegabant. 7 ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem: <non> feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.' 8 Vides tota [a]epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi.