# here 14.30.1.5-7

Greek and Roman Historians, here, 14.30.1.5 to 14.30.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.30.1.5

V. 1 Indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. 2 inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitemur, ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.' 3 hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. 4 Hic igitur per civiles <et> militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praef. praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto prinicipe solus dignissimus videretur imperio. VI. 1 Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos infasto<s> ret<t>ulisse Cari factione interemptum Probum, sed <ne>que[d] meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. 2 quid autem de eo Probus senseri[n]t, indicant litter<a>e de eius honoribus ad senatum dat<a>e: 'Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.' inter cetera: 'felix autem esset nostra res p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. 3 quare equestrem statua<m> viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico suumptu [vel] eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri' et reliqua. VII. 1 Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persic[c]um, quod Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adule<s>centem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. 2 et dicitur quidem s<a>epe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani, ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. sed haec alias. 3 nam exstant <et>iam litter<a>e Cari, quibus aput praefectum suum de Carini moribus qu[a]eratur, ut appareat verum esse, quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. 4 sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
