# here 14.4.1.22-23

Greek and Roman Historians, here, 14.4.1.22 to 14.4.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.4.1.22

XXII. 1 Gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Varistae, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmatae, Lacringes et Burei + hi aliique cum Victualis, Sosibes, Sicobotes Roxolani, Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. Inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. 2 Magno igitur labore etiam duo gentes asperimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. 3 Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. 4 Denique sententia illius praecipua semper haec fuit : "Aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur." 5 Sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam, graviter carpebatur, 6 sed male loquentum vel sermoni vel litteris respondebat. 7 Et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt - quibus omnibus statuas in foro Ulpio colloquavit -; 8 quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet [et] Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam omnia bella finiret. 9 Provincias ex proconsularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit. 10 Res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. 11 Compositae res et [in] Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. 12 Filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum ante tempus consulem designavit XXIII. 1 Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. 2 Ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensioni, sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. 4 Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. 5 Fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. 6 Iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non totis diebus. 7 De amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. Sed haec omnia per epistolas suas purgavit. 8 Idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuit diffluentes et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a vulgaritate Pelusiasca summovit. 9 Fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
