Latin
14.4.1.5 to 14.4.1.6
Greek and Roman Historians, here 14.4.1.5-6
Not analysed yet
V. 1 His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit, ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. 2 Sane ea die, qua adoptatus est, Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores. 3 Ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. 4 Cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit, quae mala in se contineret imperium. 5 Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset. 6 Octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta questor est designatus. 7 Adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. 8 Eratque haut secus rei suae quam in privata domo parcus ac diligens, pro instituto patris volens agere, dicere, cogitare. VI. 1 Hadriano Baias absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus. 2 Post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi -desponderi voluerat impari adhuc aetate, habita deliberatione velle se dixit. 3 His ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renite[n]tem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. 4 Secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. 5 Per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. 6 Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. 7 Tantum apud Pium valuit, [ut] numquam quemquam sine eo facile promoverit. 8 Erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui aliqua adversum eum insusurrarent, 9 et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit: "Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit: 10 tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatu modestia.