Latin
14.5.1.1 to 14.5.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.5.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi :2 ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum credidi celebrandum. 3 Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque intermalos principes ponitur. 4 Quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit. 5 Erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset. 6 Huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus perit. 7 Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. 8 Natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo et Nero, qui rerum potitus est. 9 Origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia. II. 1 Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit. 2 A quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, 3 et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus. 4 Duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. Educatus est in domo Tiberiana. 5 Audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. 6 Hos omnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. 7 Amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor. 8 Nec desunt, qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur. Educatorem habuit Nicomedem. 9 Fuit voluptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. 10 Post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. Amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. 11 Fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.