# here 14.5.1.11

Greek and Roman Historians, here, Scriptores Historiae Augustae, L. Verus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.5.1.11

XI. 1 Vixit annis quadraginta duobus. Imperavit cum fratre annis undecim. Inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. 2 Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. 3 Sed hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. 4 Quod nos non in medio relinquemus, sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
