# here 14.5.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.5.1.3 to 14.5.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.5.1.3

III. 1 Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua patris templum dedicabat, populo liberalis fuit, 2 mediusque inter Pium et Marcum idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. 3 Post quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. Interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul. 4 Diu autem et privatus fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. 5 Nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto praetorii vectus est, nec aliud ei honorificentiae ad nomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est. 6 Fuit studiosus etiam circensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum paterita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. Cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. 7 Amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, ut imitaretur, et fratrem. 8 Defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium. IV. 1 Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum ante Commodus vocaretur. 2 Lucius quidem Marco vicem reddens si [quid] susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori. 3 Iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. 4 Ubi vero in Syriam profectus est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et iuventutis amoribus infamatus est, 5 si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur, ut etiam, [postea] quam [postea] de Syria redit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum. 6 Fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese absconderet. 7 Iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret. 8 Amavit et aurigas prasino favens. 9 Gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. 10 Somni fuit permodici, digestionis facillimae. 11 Sed Marcus haec omnia [non] nesciens dissimulabat rem pudore illo, ne reprehenderet fratrem.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
