# here 14.6.1.11-12

Greek and Roman Historians, here, 14.6.1.11 to 14.6.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.6.1.11

XI. 1 Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse quin etiam supplicium eius graviter exegisse, siquidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit. 2 Cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: 3 "Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii conscios vindicem. 4 Ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. 5 Non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. 6 Haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit. 7 Denique si ex mea sententia de bello iudicatum esset, nec Avidius esset occisus. 8 Esto igitur secura: "Di me tuentur, dis pietas meacordi es[t]." Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi." Haec Antoninus ad coniugem. XII. 1 Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire. 2 Ex oratione Marci Antonini: "Habetis igitur, p. c., pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit, quod a re p. debebatur. 3 Nunc quod ad defectionem Cassianam pertineret, vos oro atque obsecro, p.c., ut censura vestra deposita meam pietatem clematiamque servetis, immo vestram neque quemquam ullum senatus occidat. 4 Nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant. 5 Utinam possem multos etiam ab inferis ecxitare ! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quaesi iustior fuerit, acrior videtur. 6 Quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis. Et quid dico veniam, cum illi nihil fecerint. 7 Vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. Vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro, argento, vestibus fruantur. sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. 8 Nec magna haec est, p.c., clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari: 9 ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia et postremo abomni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, 10 ut in causa tyrannidis, qui in tumultu c[a]ecidit, probetur occisus."

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
