Latin
14.7.1.13 to 14.7.1.14
Greek and Roman Historians, here 14.7.1.13-14
Not analysed yet
XIII. 1 Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. 2 Versus ideo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. 3 Virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. 4 Inpudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. 5 Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci <et> Pannoniae quoque conpositae, Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus; 6 quae omnia ista per duces sedata sunt. 7 Ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistolis autem plurimis "Vale" tantum scriberet. 8 Agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur. XIV. 1 Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent hi, qui tunc rem p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non deessent. 2 Et eos quidem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit atque proscripsit. 3 Ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine ad simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. 4 Multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. 5 Vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. 6 Vendidit etiam provincias et administrationes, cum hi, per quos venderet, partem acciperent, partem vero Commodus. 7 Vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus litium liberti. 8 Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.