Latin
14.7.1.5 to 14.7.1.6
Greek and Roman Historians, here 14.7.1.5-6
Not analysed yet
V. 1 Post haec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. 2 Perennis autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset. 3 Nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet; quod Commodus laetanter accepit. 4 Hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice collegerat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. 5 Inter haec habitu victimarii victimas immolavit. In harena rudibus, inter cubicularios gladiator[es] pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. 6 Tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit. 7 Ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas mississet, occidit. 8 Sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. 9 Uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit. 10 Ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat. 11 Nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. 12 Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites. 13 Et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. 14 His autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem. VI. 1 Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat. 2 Hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Brittanni comilitibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus. 3 In cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. 4 Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens. 5 Et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictum Perennem. 6 Et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisse perhibetur; 7 mutabantur enim praef. praet. per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente; 8 fuit Marcius Quartus praef(ectus) praet(orio) diebus quinque. Horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; 9 ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt tuncque primum viginti quinque consules in unum annum venditaeque omnes provinciae. 10 Omnia Cleander pecunia venditabat: revocatos de exilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. 11 Qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum, sororis Commodivirum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quae fiebant, in suspicionem regni adfectati traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. 12 Praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus. 13 Tuncque primum tres praef. praet. fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appelatus est.