Latin
14.7.1.9 to 14.7.1.10
Greek and Roman Historians, here 14.7.1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et exegit eumque in convivia et aleam convertit. 2 Motilenum, praef. praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique immolatum est ut deo. 3 Multos praeterea paraverat interimere. Quod per parvolum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua occidendorum erant nomina scripta. 4 Sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. 5 Bellonae servientes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. 6 Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tundere cogebat. Cum Anubin portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. Clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam homines multos adflixit. Debiles pedibus et eos, qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a gentibus de pannis et linteis quasi dracones tegerentur, eosdemque sagittis confecit. Sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic aliquid ad speciem timoris vel dici vel fingi soleat. X. 1 Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus hominum infamavit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. 2 Inridentes se feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. 3 Si quis sane se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. 4 In iocis quoque perniciosus. Nam eum, quem vidisset albescentes inter nigros capillos quasi vermiculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. 5 Pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. 6 Monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat. 7 Multos praeterea passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios quia nobiles et speciosiores erant. 8 Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. 9 Habuit et hominem pene prominentem ultra modum animalium, quemonon appellabat, sibi carissimum. quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.